- PYRATHEIA
- PYRATHEIAdicta sunt septa ingentia, in quorum medio fuit ara. In hac Magi, Persarum Sacerdotes, et cinerem multum et ignem perennem servabant, eoque quottidie in gressi, im precationes faciebant, per horam ante Ignem (gentis Deum) virgarum fasciculum tenentes, pileisque in fulis velati ex utraque parte dependentibus, adeo ut vittae labia malasque contegerent. Anselm. Solerius de Pileo, sect. 11. Vide quoque Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 7. c. 29. Delrium. Disquis. Mag. tom. 2. l. 4. c. 2. quaest. 7. §. 2. et ante utrumque Strabonem, l. 15. ubi de Cappadocia, et Procopium in bello Pun. l. 2. ubi, Hîc magnum est Pyreum, inquit, ubi ignem perpetuum custo diunt Magi. Quomodo autem ignis hic manserit perennis, cum disquirant Eruditi, sentit Licetus, non interpolatâ repetit âque novi fomitis adiectione, sed in materia diutissime ardente, cuiusmodi flamma erat Pallantis et Olybii, conceptum conservatumque suisse, l. 1. de Lucernis, c. 20. Idem Ignem hunc in Pyratheiorum seu Pyrethiroum ara iugi splendore ardentem, cum lucerna Minervae Athenis in Prytaneo, cum lucerna in urbe Muaychia, in Ammonis aede, in Britannicae Minervae delubro, inaltari Delphico, in fano Veneris, in Terentini Ditis et Proserpinae ara subterranea aliisque confert, Op. eod. l. 3. c. 5. Istiusmodi itaque Pyreum cum Ausas Episcopus zelô correptus sust ulisset, circa A. C. 421. Varanes Persarum Rex (cuius Pater Isdigerdes Christianis multum libertatis concesserat) oftensus gravissime, non solum eum cum aliis Episcopis interfici, sed et templa destrui praecepit, crudelissimâ in omnes Christianos regni sui persecut ione excitatâ, de qua vide Theodoretum, l. 5. c. 38. et 39. ut et aliquid hanc in rem supra, voce Omanus, it. Oratorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.